Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII

- -
- 100%
- +
Ratio tertiae conclusionis: illorum non sunt eadem principia quorum quaedam habent formam in materia, quaedam non. quia materia & forma sunt principia propinqua corruptibilium. sed incorruptibilia non habent formam in materia, & corruptibilia habent formam in materia, ut vult Commentator 1 Caeli. & si incorruptibilia haberent formam in materia, tunc essent corruptibilia, cum forma in materia sit causa corruptionis. sed corruptibilia habent formam in materia, ut patet per se.
Item quaedam habent diuersas quidditates, habent diuersas formas, quia forma est tota quidditas, ut vult Commentator 7 huius. sed substantiae corruptibiles & incorruptibiles habent diuersas quidditates, ut patet 10 huius, quia differunt genere.
Nota quod hic sunt quatuor difficultates contra hoc dictum. scilicet: deus sit principium omnium; quia si sic, cum sit simpliciter unus, quomodo ab eo poterunt procedere plura, quia idem inquantum idem non potest facere nisi idem. Secunda difficultas: cum deus sit infinitae simplicitatis, quomodo ab eo possunt procedere composita. Tertia: cum deus sit infinitae bonitatis, quomodo ab eo possunt procedere mala. Quarta: cum deus sit immobilis & aeternus, quomodo ab eo possunt produci noua.
Ad primam difficultatem dicerent Aristoteles & Commentator quod deus tantum habet se in ratione finis, et ab uno fine possunt esse plura ordinata & dependere in ratione causae finalis. unde quaedam immediate, sicut intelligentia prima; quaedam mediate, ut secunda intelligentia mediante prima, & sic descendendo secundum ordinem. Etiam dato quod haberet se in ratione causae efficientis, tunc ab eo possent dependere plura, sicut intelligentia prima, deinde secunda intelligentia, deinde caelum, & deinde mediate caelo inferiora. Tamen aliter dicunt theologi, quod etiam immediate deus posset plura facere. Ad probationem: idem inquantum idem etc. dicunt quod eodem modo, sed tamen diuersimode habet se, potest plura facere. natura deus secundum diuersas perfectiones quas vocat ideas in mente diuina producit diuersa, quia perfectiones omnium rerum sunt in deo, ut dicit Commentator 12 huius. non quod illae perfectiones sint diuersae in eo, sed tamen diuersae sunt ex parte rerum exteriorum. Ista solutio est extra terminos philosophiae. de hoc inquiras.
Ad aliam difficultatem patet: quia entia ordinate dependent a deo, quia aliqua immediate & illa plus sunt simplicia, alia autem magis remote distant & plus accedunt ad materiam, & illa distantia est causa compositionis.
Ad aliam difficultatem dicendum quod mala non sunt a deo per se, quia ipse non est causa nisi bonorum. sed quod aliqua fiunt mala, hoc est ex parte materiae, ut patet primo Caeli & primo Metaphysicae. & hoc vult Commentator 12 huius.
Ad quartam dicerent Aristoteles & Commentator quod nihil nouum fit immediate a deo, quia ista nouitas & diuersitas in inferioribus reducitur ad motum caeli. unde Commentator dicit 8 Physic.: prima voluntas antiquans <...> facit fine secunda, & nullum effectum nouum postponum sibi fine motu caeli. unde sicut dicitur secundo de generatione, accessus & recessus solis est causa generationis & corruptionis. Tamen dicendum secundum fidem & ueritatem, quod deus omnia de nouo potest facere, non absolute, quod sit immobilis & aeternus, quia est agens per voluntatem non imitabilem, cum sit infiniti vigoris. & hoc non uidit Aristoteles, cum sit supernaturalis & non possit conuinci ex sensatis.
RATIONES primae procedunt uiis suis, quia bene probant quod non sint eadem principia corruptibilium et incorruptibilium propinqua. sed non probant quin non possint esse eadem principia extrinseca & remota. Similiter ratio in oppositum patet soluta auctoritate Aristotelis & Commentatoris.
QUAESTIO XII. Impossibile autem praedicari autspecie etc.
CONSEQUENTER super illa parte prius dimissa quaeritur: utrum genus praedicetur de differentia per se. Arguitur primo quod non, per Aristotelem & hic 6 Topicorum, ubi uult quod genus non praedicetur per se de differentia.
OPPOSITUM Arguitur: genus praedicatur de specie per se. ergo de differentia. Antecedens patet, quia genus, species & differentia sunt unum & idem realiter. ergo quicquid praedicatur de uno per se, & de reliquo.
NOTANDUM quod circa istam quaestionem consideratur quod genus non praedicatur per se de differentia, dicendo: rationale est animal. & hoc probant. Ad quorum positionem notandum quod ipsi ponunt genus, differentiam & speciem importare eandem materiam & formam, tamen dicunt quod hoc est sub diuersis rationibus quae accipiuntur a diuersis modis essendi & apparentibus. unde dicunt quod alia est ratio qua animal significat istam naturam, & alia est ratio qua rationale significat eandem naturam. quia ratio animalis communior est quam ratio rationalis, cum ista accipiatur a modo essendi communiori, ut a sentire; & ratio rationalis accipitur a modo essendi, scilicet ratiocinari, qui est specialior. Et istae rationes sunt diuersae, sicut etiam apparentia a quibus accipiuntur. unde conceptus essentialis sub quo significat animal istam naturam est extra conceptum essentialem rationalis, sub quo rationale significat eandem naturam, sicut ratio materiae est extra rationem formae, & e conuerso. conceptus rationalis est extra conceptum animalis, sicut ratio formae est extra rationem materiae. sed isti duo conceptus generis & differentiae includuntur in conceptu hominis, quia ratio hominis & conceptus componitur essentialiter ex ratione animalis & differentiae. unde homo significat eandem naturam quam & animal & rationale, sub ratione composita. ex hoc ipsi arguunt: illud non praedicatur per se de differentia cuius ratio essentialis est extra rationem differentiae. & ista est manifesta, quia dicunt quod ad hoc quod aliquid praedicetur in primo modo (quia quaestio non quaerit de 2 & 3 & 4 modo per se dicendi) requiritur quod praedicamentum & subiectum significent eandem rem, & cum hoc ratio essentialis praedicati includatur in ratione subiecti. sed ratio generis essentialis est extra rationem differentiae, nec includitur in ratione differentiae. quia intellectus generis & ratio ad rationem differentiae habet se sicut potentia ad actum, cum accipiatur a communiori apparenti, sicut a sentire, quod est communius ratiocinari, a quo accipitur intellectus rationalis. unde illud apparens quod est ratiocinari, immo quod est sentire ad ratiocinari, habet se sicut potentia ad actum, sicut etiam dicunt animam sensitiuam habere se ad animam rationalem. modo actus est extra rationem potentiae, & e conuerso, quia dicit Commentator 1 de anima quod actus & potentia sunt differentiae valde oppositae, & diuidunt quodlibet praedicamentorum. sicut etiam materia est extra rationem formae, & e conuerso. & per consequens genus per se non praedicatur de differentia.
Item si genus per se praedicaretur de differentia, tunc unum animal esset multa animalia. sed hoc est falsum. consequentia probant. Ista est ratio Aristotelis 6 Topicorum, & non probat eam, sed ipsi declarant eam. & potest declarari: quia genus per se praedicatur de differentia, & ratio animalis includitur in ratione rationalis, & sic rationale est animal; & etiam animal praedicatur per se de homine, quia homo est animal, quia ratio animalis includitur in homine; & rationale per se est animal, & sic unum animal esset multa animalia.
Item illud quod habet se per modum indeterminati & specificabilis non praedicatur per se de illo quod habet se per modum determinantis & specificantis. quia indeterminatum & determinans distinguuntur, sicut materia & forma. ergo indeterminatum non praedicatur de determinato, sicut materia non praedicatur de forma. sed genus respectu differentiae habet se ut indeterminatum & speciale, quia genus est indeterminatum respectu differentiarum, quia determinatur per eas. unde etiam genus est unum per priuationem omnium differentiarum, sicut materia est una per priuationem omnium formarum, ut vult Commentator 11 huius.
Item sicut se habet apparens ad apparens, sic genus ad differentiam. haec est manifesta, quia eadem est habitudo apparentis ad apparens quae est generis ad differentiam. sed apparens a quo accipitur genus non praedicatur de apparenti a quo accipitur differentia, quia sentire, a quo accipitur ratio generis, non praedicatur de ratiocinari per se, a quo accipitur ratio differentiae. & hoc isti dicunt esse de intentione Aristotelis in isto 3 & 6 Topicorum.
Notandum quod mouent difficultates quae uidentur esse contra istam positionem. prima est: quaecunque important eandem formam & materiam, unum praedicatur per se de altero, quia ad praedicationem per se sufficit identitas essentiae. sed genus & differentia important eandem formam & materiam. ergo genus praedicatur per se de differentia.
Item quoniam aliquid praedicatur de altero per accidens, cuicunque illud per accidens adiungitur, adhuc erit praedicatio per accidens. quia animal praedicatur de musico per accidens, & si musicum iungitur alteri ut homini, tunc animal adhuc praedicabitur per accidens de homine musico. sed differentia in homine existit. ergo praedicabitur de specie per accidens. sed hoc est falsum. minor patet, quia differentia includitur in homine. & si genus tunc praedicatur de differentia per accidens, etiam de homine, in quo includitur differentia.
Item diuisum praedicatur per se de diuidentibus: quia diuisum non est aliud quam diuidentia. sed genus diuiditur per differentias. ergo praedicatur per se genus de differentia.
Item arguitur in tertia figura: homo per se est animal; homo per se est rationale. istae sunt uerae ex primo Posteriorum. ergo rationale per se est animal. consequentia erit uera, quia ex ueris non sequitur nisi uerum, licet ex falso sequatur uerum, ut patet 2 Priorum.
Et confirmatur ulterius: Aristoteles dicit quarto huius: si eadem ratio esset superficiei & superficiei albae, & superficiei leuis, tunc eadem esset ratio albi & leuis. sed eadem est ratio animalis & hominis, & eadem est ratio rationalis & hominis. ergo ratio animalis & rationalis.
Notandum quod licet ista opinio sit communis, tamen non stat secundum principia eorum. unde ista opinio fundatur super hoc quod genus & differentia important unam essentiam & formam, & tamen differunt secundum rationes diuersas acceptas a diuersis modis essendi. Istud fundamentum non ualet, quod animal & rationale significent unam naturam. & probatur sic ratione prius facta de pluralitate formarum: quia si animal & rationale importarent unam formam, tunc sequitur quod omne animal esset risibile. hoc est falsum, quia asinus non est risibilis. probatio consequentiae: quia illud quod inest homini secundum formam qua est animal, inest ei secundum quod animal, & per consequens omni animali. sed risibile inest homini secundum formam qua est animal, cum sit ei per formam rationalis quae ponitur esse eadem cum forma animalis, ut dicunt. ergo risibile inesset omni animali. Ista ratio facta fuit prius; recurre 1 <...>.
Similiter hoc non ualet, quod rationes & conceptus generis & differentiae accipiantur a diuersis modis essendi & apparentibus. hoc probo per rationem prius tactam. Alia est ratio & conceptus animalis et alia est ratio & conceptus rationalis, ut isti concedunt. Ex hoc arguitur: istae rationes accipiuntur a diuersis in re uel non, & hoc patet per diuisionem sufficientem. si istae rationes non accipiuntur a diuersis in re, tunc diuersitati rationis nihil correspondet extra, & per consequens erit ficta. si aliud correspondet, uel diuersa accidentia uel diuersae formae substantiales. si istae rationes accipiuntur a diuersis formis substantialibus, tunc habetur intentum quod istae rationes accipiuntur a diuersis formis substantialibus, & per consequens non a modis essendi diuersis. Si dicatur quod a diuersis modis essendi, hoc non potest esse. probatio: quia animal inquantum animal differunt & inquantum sentiens. quia animal inquantum animal non includit aliquod accidens, sed inquantum est sentiens, tunc includit accidens. Modo substantia alicuius & accidentis eius differunt. Ex hoc arguitur: conceptus sentientis non est conceptus animalis ut animal. quia sunt diuersi conceptus, quia unus includit accidens animalis, & alius substantiam. sed conceptus animalis ut sentiens est accidentaliter a modo essendi, scilicet sentire. ergo conceptus animalis non potest accipi ab eo, sed a forma substantiali. similiter probetur de ratione rationalis, quia rationale inquantum rationale est differunt inquantum est ratiocinans, & deduci debet sicut prius de animali.
Ex hoc patet quod fundamenta istorum super quae fundant se non sunt firma & uera, & per consequens secundum principia ipsorum genus non negatur praedicari per se de differentia. Ex hoc patet quod ratio generis sit extra rationem differentiae, quae accipitur ex diuersis apparentibus: quia iam probatum est quod istae rationes non accipiuntur a modis essendi, sed a formis substantialibus. sed prius sequitur propter diuersas formas quas significat genus & differentia, cuius oppositum tamen ipsi concedunt, scilicet quod significet eandem formam. & sic ipsi in sua probatione accipiunt illud pro causa quod non est causa, & oppositum causae uerae istius positionis concedunt. unde de posset argui: illa quae important diuersas naturas & formas, unde non praedicatur per se de alio, ut primo Posteriorum per Lincolniensem. sed genus & differentia important diuersas formas, accipiendo genus pro forma generali, de qua dixit Porphyrius: potestate quidem habet omnes differentias, actu uero nullam. & loquitur de genere pro forma generali, & similiter de differentia pro forma speciali. Ex hoc patet quod rationes quas adducunt pro sua positione firmari non ualent, quia omnes fundantur super hoc quod diuersitas rationum generis & differentiae accipitur a diuersis modis essendi, quod iam probatum est esse falsum. Ex hoc patet quid sit de conclusione. tamen secundum fundamenta eorum ratio prima & quarta non ualent, cum fundentur super falsa principia. Sed solutio secundae & tertiae rationis uidebitur postea cum improbatione solutionum quas dant ad difficultates motas contra positionem suam. Dimissa ergo ista opinione dicendum aliter ad quaestionem.
AD cuius intellectum notandum quod genus & differentia possunt accipi dupliciter. uno modo potest capi genus pro toto aggregato ex forma generali & forma specifica, tamen sub ratione formae generalis, sicut animal potest capi pro aggregato ex forma animalis, quae est forma generalis, & forma rationali; tamen significat hoc sub ratione formae generalis. & hoc ualet, & magis quam quod ipsi dicunt quod genus & differentia significant unam naturam, tamen genus sub ratione communiori, quia accidentaliter ab apparenti magis communi. Alio modo capitur pro forma generali, de qua dicit Porphyrius: potestate quidem habet omnes etc. sic etiam distinguas dicendum quod uno modo potest capi pro aggregato ex forma generali & specifica, sicut rationale potest accipi pro aggregato ex forma animalis & forma rationalis, tamen significat hoc sub ratione formae specialis, sicut ipsi dicunt quod differentia significat idem quod genus, tamen sub ratione diuersa quae accipitur a modo essendi speciali. Alio modo accipitur differentia pro forma speciali quae est diuersa a forma generis. Et scias istam distinctionem non esse fictam, sed bene concordat dictis Aristotelis & Commentatoris in diuersis locis, & ex dictis eorum expresse sequitur. & eam ponit reuerendus & magister & subtilis Robertus anglicus, & tempore suo fuit famosa, & est uera.
PER hoc dicendae sunt ad quaestionem duae conclusiones. Prima est: capiendo genus pro forma generali, & differentiam pro forma speciali, quod genus non praedicatur per se de differentia. Secunda conclusio est: quod capiendo genus et differentiam primo modo pro aggregato ex forma generali & specifica, intelligendo ut prius dictum est, quod genus per se praedicatur de differentia.
Ratio primae conclusionis: illa quae important diuersas formas realiter, unum non praedicatur per se de altero, nec in recto, nec in obliquo. & hoc primo modo perscitatis. sed genus & differentia, capiendo pro forma generali & speciali, important diuersas formas realiter, ut prius uisum est. ergo genus pro forma generali per se non praedicatur de differentia, capiendo differentiam pro forma speciali. haec ratio sufficiat.
Ratio secundae conclusionis: omne quod est animal per suam formam est animal per se, quia quod est per suam formam & substantiam est unus modorum per se, ut vult Commentator septimo huius, quia quod est bonum per suam formam est bonum per se. sed rationale est animal per suam formam, capiendo rationale & animal pro aggregato, ut dictum est, quia rationale includit formam animalis. ergo & c.
Ad hoc aliqui respondent: illud quod est animal per suam formam bene est animal per se, tamen animal non praedicatur per se de illo. sed rationale est animal per suam formam & per se est animal, tamen animal per se non praedicatur de rationali. Istud non ualet, quia modi praedicandi accipiuntur & sequuntur quidditates rerum & formas. Et ista ratio directe probat quod ponentes genus & differentiam importare unam formam simpliciter componi <...>. 2 non quod genus per se praedicaretur de differentia. quare nulli accidit. Ad hoc uidetur quod est per accidens non sit in re, sed in ratione, quia ratio unius est extra rationem alterius. Istud non ualet, quia illa accidentalitas cui nihil respondet in re est ficta. sed isti accidentalitati nihil respondet in re. Iterum dicitur quod non est per accidens proprie, sed improprie. hoc non ualet, quia illa propositio est per accidens proprie cuius accidentalitas opponitur propriae per se, quod est secundum primum modum & secundum modum. sed prima accidentalitas: rationale est animal, secundum eos est huiusmodi.
Nota difficultates contra hanc positionem. si ista esset per se: rationale est animal, uel esset in primo modo, uel in secundo & c., per sufficientem diuisionem. sed nullo modo. non primo, quia ibi diffinitio vel per diffinitionis praedicatur de diffinito; nec tertio vel quarto, quia non sunt modi praedicandi sed modi essendi.
Aliud dubium est. Tu dicis: genus consideratur dupliciter, uno modo pro aggregato, alio modo pro forma generali. Similiter differentia consideratur dupliciter. tunc dubium est, quoniam genus & differentia ponantur in praedicato, & quod non pro forma generali, quia tunc non praedicaretur in recto & in quid de specie, quod patet esse falsum 1 Posteriorum, quia genus praedicatur per se de specie & in recto; nec potest poni in praedicamento pro aggregato, quia tunc non oporteret addi differentiam in diffinitione dicendo: homo est animal rationale, quia esset nugatio, cum idem importetur per utrumque. et tamen inferiora diffiniuntur per superiora.
Ad primam difficultatem: cum dicitur: si genus praedicaretur per se etc. Aliqui dicunt quod ista: rationale est animal, est in neutro modo dicendi per se, nec in primo, nec in secundo, quia Aristoteles tamen 1 Posteriorum dedit modos per se qui ingrediuntur demonstrationem, scilicet modos praedicandi. unde dicit: Quae ergo in simpliciter scientibus dicuntur. Sed Aristoteles 5 Metaphysicae magis proprie & diffuse dedit modos per se. unde genus praedicatur de differentia per se, & continetur sub primo modo per se uel sub quarto. unde dicunt quod ista: homo est homo, est per se, & tamen non est in primo modo, nec secundo per se quos ponit 1 Posteriorum. ita dicunt. unde ista: rationale est animal, est per se, cum sit animal secundum formam materialem suam. aliter potest dici quod ista sit in primo modo per se modorum quatuor quos ponit Aristoteles 1 Posteriorum. Et tu dicis quod ista non est per se in primo, quia animal non ponitur in diffinitione rationalis, nec est diffinitio eius. Dicendum quod ad primum modum per se omnes praedicationes essentiales reducuntur, siue sint in recto, siue in obliquo, siue quocunque modo essentialitatis praedicamentum habeat se ad subiectum, ut vult Lincolniensis primo Posteriorum. Et sic etiam ista est in primo modo per se. unde si differentia esset magis in certo genere, posset genus poni in diffinitione eius. sed differentia magis est certa, cum significat hoc, id est quod genus sub ratione formae specialis, quae magis est certa quam forma generalis. Sed tu forte diceres quoniam habet se differentia ad speciem, cum utrumque significet idem. Dicendum quod differunt secundum rationem, quia differentia significat illud aggregatum sub ratione formae simplicis, sed species significat hoc sub ratione formae generalis & specialis, & ita sub ratione composita. & propter hoc species diffinitur per utrumque, sicut compositum secundum rationem ex simplicibus secundum rationem. Et ex hoc etiam patet quod dicendo: homo est animal rationale, quod non est nugatio, quia licet ista significent idem animal rationale, tamen animal significat hoc sub ratione formae magis generalis, quam tamen formam generalem differentia includit. ergo genus non praedicatur per se de differentia. uerum est, si ista forma generalis esset extra rationale, a qua accidentaliter ratio generis; non tunc praedicaretur per se de differentia, sicut sentire est extra rationem ratiocinari, a quibus accipiuntur rationes generis et differentiae secundum aliam opinionem. ergo animal secundum eos non habet praedicari de differentia. sit ita esset, & hoc dico, quia nihil prohibet conditionalem esse ueram, cuius antecedens est impossibile.
Ad aliam difficultatem: uel genus ponitur in praedicamento pro aggregato etc. potest dici quod pro utroque. quia inquantum praedicatur in obliquo de specie, tunc ponitur pro forma generali, & sic ponitur in praedicamento. Et tu dicis quod tunc non praedicaretur in recto & in quid. dicendum quod uerum est, sed praedicatur in obliquo sicut pars realis, ut homo est ex animali, & sic non dicitur homo est animal. etiam potest poni in praedicamento supra hominem pro aggregato, inquantum est superius, & inquantum includit rationale. quia sic est rationale alterius naturae quod est genus. unde bene uolo quod capiendo genus pro forma generali, & differentiam pro forma speciali, quod genus per se non praedicatur de differentia. & genus per accidens praedicatur de differentia: & utrumque dico; sic intellexit Aristoteles. sed bene praedicatur de differentia accipiendo pro aggregato ex forma generali & specifica, sicut uisum est prius, & hoc noluit negare Aristoteles.
Ad rationem Aristotelis 6 Topicorum: si animal per se praedicaretur de differentia, tunc unum animal esset multa animalia. Dicendum quod per hanc rationem, si esset uera, probaretur quod genus remotum non praedicaretur per se de specie specialissima, ut animatum non praedicatur per se de homine. quia aliter unum animatum esset plura animata. quia animatum praedicatur per se de homine & per se de animali, & animal praedicatur per se de homine. quia erit homo animatum quod praedicatur de ipso & quod praedicatur de animali. quia etiam homo erit planta animata. Et tu forte dices quod non diuersificatur animatum nisi secundum rationem, quia praedicatur pluries. Dicendum quod similiter est in proposito, quia etiam animal non praedicatur nisi secundum rationem, & sic praedicatur pluries, quod non contingit ratio. Vel posset dici quod bene sequeretur, si animal pro forma generali praedicaretur per se de differentia. quia sic hoc esset multa animalia, quia secundum aliam formam hoc est animal, inquantum animal praedicatur de ipso; & secundum aliam, inquantum rationale praedicatur de homine. & hoc bene concesso consequenti sic praedicando genus per se de differentia. sed accipiendo genus pro aggregato non sequitur quod si praedicetur de differentia per se, quod hoc sit multa animalia, quia animal & rationale idem important, licet animal significet hoc sub ratione formae generalis & differentia sub ratione formae specialis. Et sic de hoc.
QUAESTIO XIII. Quoniam autem hanc causam dicuntetc.
VERTITUR circa hanc partem: utrum unum & ens separata sint principia & substantiae rerum, ut Plato uoluit. Arguitur primo quod sic. Et primo quod sint separata: quia unum & ens uel sunt separata & per se existentia, uel non; hoc patet per sufficientem diuisionem. sed non potest dici quod non sint separata a sensibilibus. quia si essent in sensibilibus, tunc non essent uniuersalia, et per consequens nullum esset uile. sed hoc est falsum; falsitas consequentis apparet. quia tunc tolleretur diffinitio & demonstratio quae tantum est uilium, ex primo Posteriorum. consequentia patet: quia si unum & ens essent in singularibus, tunc non essent uilia, & per consequens nullum esset uile. quia unum & ens maxime uidentur esse uilia.








