La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí

- -
- 100%
- +
Datum Barchinone, . XX ª. die iunii anno a Nativitate Domini millesimo trecentesimo septuagesimo septimo.
Infans Martinus.
Dominus infans mandavit mihi R(aimundo) de Cumbis. Probata
14.
1377, juny 20. Barcelona.
L’infant Martí, atenent la seua fidelitat, nomena Juceff Alii alamí de la Vall d’Uixó durant el temps que considere oportú. Ha de cobrar en nom seu totes les rendes que corresponen a dit ofici i n’ha de respondre a Jordi Joan, conseller i dispenser de l’infant, i no a cap altra persona si no rep d’aquest Jordi Joan una carta executòria designant-ne un altre receptor.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 111r-v.
Nos infans Martinus etc., confidentes ad plenum de legalitate tui Iuceff Aalii (?), sarraceni valliis (sic) nostre de Uxone, comittimus sive comendamus tibi officium alaminatus dicte vallis dum tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis, tu ergo sis alaminus dicte vallis et petas, exigas, colligas atque leves omnes et singulos redditus, exitus et proventus et alia esdevenimenta nobis seu curie nostre pertinentes seu pertinencia in valle predicta quocumque modo, causa vel racione ac omnia43 alia facias que ad dictum officium alaminatus pertinent et spectant. Volumus tamen et tibi expresse mandamus quod de toto eo quod ad manus tuas perveniet racione predicta, nostro consiliario et expensori dilecto Georgio Iohannis et non alii nisi ab eo literam executoriam obtineres rependeas integre et complete, quia sibi vel cui ipse voluerit et non alii responderi volumus de predictis. Nos enim mandamus per hanc eandem universis et singulis officialibus et subditis nostris ut te pro alamino dicte vallis habeant et teneant dum nobis placuerit, ut est dictum, tibique pareant, obediant et respondeant in et de hiis omnibus in et de quibus aliis alaminis qui pro tempore fuerunt dicte vallis parere, obedire et respondere consueverunt, tenentur et debent. In cuius rei testimonium presentem fieri et sigi[ll]o nostro iussimus comuniri.
Datum Barchinone, .XXª. die iunii anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXº. septimo.
Infans Martinus.
Dominus infans qui eam signatam misit expediendam. Probata. 44
15.
1377, setembre 18. Barcelona.
L’infant Martí, pels seus bons serveis a la Cort reial, atorga a Faraig de Bellvís, sarraí menescal de la casa reial, l’ofici d’alcaid i escrivà dels sarraïns d’Uixó. L’infant estableix que tots els oficials reials, presents i futurs, així com l’aljama i cadascun dels sarraïns d’Uixó el reconeguen com a alcaid i escrivà. Qui en l’exercici d’aquests oficis tindrà les mateixes llibertats, immunitats i salari que els seus predecessors.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 151r.
Nos infans Martinus etc., obtentum (sic) serviciorum per te Faraig de Belvis, sarracenum, menescallum nostrum, tam dicto domino regi quam nobis fideliter exhibitorum et que cotidie exhibes incessanter, de industria et sufficiencia ac legalitate tua plenarie confidentes, damus et concedimus tibi dicto Faraig dum tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis officium alcadiatus et scribe sarracenorum vallis nostre de Uxone. Ita quod sis pro nobis et [no]mine nostro alcadius et scriba s[arra]cenorum dicte vallis ipsumque officium regas, teneas et exerceas pro nobis dum nobis placuerit, ut est dictum, secundum forma per quam alii alcadii et scribe consueti fuerunt dictum officium exercere. Et habeas pro salario et labore tuo dicti officii omnes libertates ac immunitates eaque iura et salarium que per alios qui dictum tenuerunt et rexerunt officium fuerunt recipi assueta. Nos enim per presentem cartam nostram mandamus universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, et aliame sarracenorum dicte vallis et singularibus eiusdem, quot te dictum Faraig et non alium habeant pro alcaydo et scriba aliame dicte vallis quamdiu tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis ut prefertur tibique aut substitutis tuis pareant, obediant et respondeant de omnibus hiis de quibus alcadio et scribe dicte aliame debent et consueti fuerunt respondere temporibus retroactis. In cuius rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Datum Barchinone, octavadecima die septembris anno a Nativitate Domini millesimo . CCCº.LXXº. · septimo.
Infans Martinus. 45
Dominus infans qui eam signatam misit expediendam.
16.
1377, novembre 24. Barcelona.
L’infant Martí comunica a Jordi Joan, el seu conseller i dispenser, que Guillem de Martorell, antic batlle d’Uixó, en aquest present any no ha arribat a ocupar el càrrec durant mig any, en conseqüència i atès que ha recaptat les taxes del lli, ordi i gra, mana que se li paguen 350 sous que correspondrien a la mitat del seu salari anual.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 194v.
Infans Martinus etc., dilecto consiliario et expensori nostro Georgio Iohannis, salutem et dileccionem. Licet Guillermus Martorelli, de domo dicti domini regis, olim baiulus vallis nostre de Uxone, anno presenti ipsi officio baiulie non deservierit per medium annum et per consequens eidem de salario dari consueto pro officio dicte baiulie nisi dumtaxat prorata temporis quo eidem officio deservivit minime respondere deberetur. Attendentes quod ipse G(uillermus) anno presenti collexit linum, ordeum et frumentum, volumus et de gracia speciali huius serie providemus quod dicto Guillermo Martorelli respondeatur de tempore quo dicto servivit officio presenti anno de trescentis quinquaginta solidis regalium Valencie qui sunt medietas salarii pro dicto officio dari consueti pro quolibet anno, sicut si eidem officio per medium annum deservisset. Mandantes vobis quot (sic) de peccunia curie nostre quod est vel erit penes vos tribuatis et solvatis dicto Guillermo Martorelli . CCCL . solidos supradictos, recuperando ab ipso presentem cum apoca de soluto.
Datum Barchinone, .XXIIIIª. die novembris anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº. LXXVIIº.
Infans Martinus.
R(aimundus) de Cumbis mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Sancto Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.
17.
1377, desembre 20. Barcelona.
L’infant Martí al seu dispenser Jordi Joan. Atesa la súplica de l’aljama d’Uixó, a la qual la venda de 3.000 sous censals anuals —que pertocarien als sarraïns d’Uixó a raó dels 36.000 sous censals morts deguts al noble Berenguer de Vilaragut, conseller i majordom de l’infant— li eren molt perjudicials, i com l’aljama ja li havia lliurat 1.000 florins d’or, l’infant ha decidit que l’amonestació a la comunitat de sarraïns d’Uixó siga mínima, ja que vol que l’aljama d’Uixó siga deslligada d’aquella venda anual de 3.000 sous de censals morts, per a la qual mana a Jordi Joan que trobe altres comunitats i viles en el Regne de València que puguen suportar dit càrrec anual. Tot decretant l’infant que l’aljama d’Uixó reduïsca la quantitat de l’aportació que ha de ser lliurada al dit noble a 1.000 sous censals anuals, a raó d’aquells 36.000 sous de preu i no més.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 3r-v.
Infans Martinus etc., dilecto consiliario et ex[pen]sori nostro Georgio Iohannis, salutem et dileccionem. Humili supplicacione pro parte aliam[e sar]racenorum Vallis de Uxone nobis reverenter exhibita, percepimus quod vos compellitis seu compellere nitimini dictam aliamam ad vendendum nobili et dilecto consiliario et maioridomo nostro Berengario de Vilariacuto tres millia solidos censuales et annuales racione videlicet et pro illis triginta sex millia solidos per nos dudum eidem nobili Berengario graciose concessis, quod si fieret in magnum sicut fertur dampnum dicte aliame et singularium de eadem proculdubio redundaret, presertim propter molem debitorum quibus ipsa aliama oppressa existit, etiam quia de proximo nobis solvere tenentur mille florenos auri quos dudum nobis graciose dederunt et concesserunt, et quia plerumque pro talibus omnibus quam plures subsequntur missiones et expenssas. Quapropter supplicato nobis super predictis dicte aliame de condecenti remedio provideri, volumus ac vobis dicimus et mandamus quot dictam aliamam ad faciendum vendicionem predictam minime compellatis, verum quia omnino volumus quod dicti triginta sex millia solidos aut per viam vendicionis censualis aut in peccunia numerat[a] predicto nobili Berengario exsolvantur, ideo vobis dicimus et mandamus quot ad faciendum vendicionem seu vendiciones dicto nobili Berengario de Vilariacuto de censuali mortuo, ut est dictum, causa qua eidem nobili in peccunia numerata dictos triginta sex millia solidos impresenciarum solvere negatis, compellatis illam vel illas universitatem seu universitates locorum nostrorum regni Valencie que predicta melius et cum minori ipsorum dampno valeant subportare. Si vero universitates locorum nostrorum predictorum sunt simili vel maiori mole debitorum oppresse46 quam aliama Vallis de Uxone predicta, placet nobis quod dictam aliamam ipso casu compellatis ad faciendum vendicionem iam dicto nobili Berengario de mille solidis censualibus et annua[libus] et non ultra dictas alias uni[versi]tates vel illas ex eis que hoc melius valeant subportare compellere ad fa[ci]endum ve[nd]icionem dicto nobili Berengario de residuis duobus mille solidis, faciendo etiam ex parte [nost]ra illi seu illis ex dictis universitatibus que ad predicta se obligabunt omnes illas oportunas securitates et obligaciones quas voluerint et petierint de servando [eo]s et eorum bona a predictis indempnes.
Datum Barchinone, .XXª. die decem[bris] anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº. LXXVIIº.
Infans Martinus.
R(aimundus) de Cumbis, mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Sancto Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.
18.
1377, desembre 20. Barcelona.
L’infant Martí demana a Bernat d’Alpicat que comunique a Jordi Joan, dispenser seu, l’ordre d’aplicació de la prerrogativa que el 18 de novembre de 1371 el rei Pere el Cerimoniós havia concedit a l’aljama d’Uixó de pagar a l’ardiaca de Tortosa i al rector de l’església d’Uixó 900 sous anuals, i no els 1.800 que era obligada cada any a pagar en concepte de delme i primícia.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, ff. 2v-3r.
Infans Martinus etc., dilecto nostro Bernardo de Alpicato, iurisperito Valencie, salutem et dileccionem. Omnem causam seu questionem nos, ex parte una, et aliama Vallis de Uxone ex parte altera, tangentem racione videlicet illorum nongentorum solidorum per dictum dominum regem eidem aliame graciose concessorum in adiutorium illorum mille octingentorum solidorum regalium Valencie, ad quos solvendos annis singulis archidiacono Dertusensis et rectori ecclesie de Uxone et eorum successoribus dicta aliama se obligavit racione composicionis et avinencie que tunc inter dictos archidiaconum et rectorem facta extitit racione decime et primicie quas in dicta valle petebant. Quos quidem nongentos solidos dictus dominus rex eidem aliame assignavit super universis et singulis redditibus et iuribus locorum honoris de Eslida et aliorum locorum que fuerunt nobilis quondam Petri de Exerica, prout in quadam carta dicti domini regis suo sigillo pendenti munita, data in l[oc]o de Casp, . XVIII ª. die novembris anno a Nativitate Domini . Mº.CCCº.LXXº . primo lacius [co]ntinetur, vobis huius serie ducimus comitendam. Mandantes vobis quot, vocato ad hoc dilecto consiliario et expensore nostro Georgio Iohannis pro parte curie nostre et aliama predicta vel eorum sindico et procuratore faciatis super predictis iustitiam expeditam procedendo breviter, simpliciter, sumarie et de plano, sola facti veritate attenta, maliciis et diffugiis omnibus procul pulsis, quoniam nos vobis super predictis et depen[den]tibus ex eisdem vices nostras comittimus plenarie cum presenti.
Data Barchinone, .XXª. die decembris anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº. LXXVIIº.
Infans Martinus.
R(aimundus) de Cumbis, mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Santo Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.
19.
1378, juny 22. Barcelona.
L’infant Martí, a precs de la seua esposa Maria, comtessa de Xèrica i Luna i senyora de Sogorb, atorga la quantitat de 2.000 florins d’or d’Aragó a una persona no identificada,47 assignant per a aquest pagament 1.000 florins sobre les rendes de la Serra d’Eslida i altres 1.000 sobre les d’Uixó.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 37r-v.
Nos infans Martinus etc., ad preces humiles vestri48 egregie Marie, comitisse et domine comitatum et civitatis predicte, coniugis nostre carissime, duos mille florenos auri de Aragonia vobis cum presenti duximus graciose concedendos, quos vobis assignamus videlicet mille in et super redditibus et iuribus nostris Vallis de Eslida et alios mille super redditibus et iuribus nostris Vallis de Uxone, situatarum in regno Valencie. Mandantes per presentem dilecto consiliario et expensori nostro Georgio Iohannis seu collectoribus et receptoribus qui nunc sunt vel pro tempore fuerint et ipsorum cuilibet quatenus de predictis redditibus et iuribus vallarum prenominatarum que sunt vel quam primo fuerint in posse eorum vel alterius ex ipsis pre aliis quibusvis assignacionibus per nos iam factis si que sunt seu imposterum (sic) fiendis seu cui volueritis loco vestri tribuant et exsolvant duos mille florenos supradictos, et facta solucione recuperare curent a vobis hanc cum apoca de soluto. Quare nos cum presenti mand[a]mus fideli compotorum curie nostre auditori seu alii cuicumque a dicto expensore seu collectoribus reddituum et iurium predictorum compotum de premissis audituro, quod quantitatem florenorum preliberata in compoto ipsorum recipiat et admittat et nullam questionem eis faciat vel dubium aponat aliqua racione ipsis ei restuentibus cautelas supradictas. In cuius rei testimonium presentem fieri et sigillo nostro iussimus comuniri.
Data Barchinone, . XXII ª. die iunii anno a Nativitate Domini . Mº.CCCº.LXXº . octavo.
Infans Martinus etc.
Dominus infans mandavit mihi R(aimundo) Ballistarii.
20.
1378, setembre 15. València.
L’infant Martí, davant la queixa de Joan de Pertusa, alcaid de la Vall d’Uixó, que l’alcaid del castell d’Uixó, Pere Arnau d’Esparça, prenia anualment dels sarraïns de Benigafull, alqueria de la dita vall, certes sàrries de palla per un suposat dret d’alcaidia —i encara que aquest ho nega, ho corroboren els testimonis d’alguns sarraïns recollits per Martí Boïl, notari de València—, com aquest dret és contrari a l’acord establert amb la comunitat sarraïna, ordena que de cap manera s’ha de mantenir el dret de la palla, sota pena de 100 morabatins.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, ff. 68v-69r.
Nos infans Martinus etc., visa supplicacione per vos dilectum nostrum Iohannem de Pertusa, militem, nobis oblata per quam conquestus fuistis de Petro Arnaldi d’Esparça, alcaydo castri nostri de Uxone, allegando (sic) quod dictus alcaydus astringebat serracenos vestros alcaree de Benigaffull, infra vallem nostram de Uxone constructe, ad dandum ei annuatim pro iure alcaydi certas sarriatas palearum, dicto alcaydo contrarium affirmante et tenente dictos vestros sarracenos ad premissa teneri, auditaque relacione nobis facta per regentem vicicancellariam (sic) nostram Bernardum de Alpicato, consiliarium nostrum dilectum, de testibus iussu ipsius receptis super predictis per Martinum Boyl, notarium Valencie, quia (sic) habito consilio super hiis, constat nobis serracenos vestros predictos de Benigafull ad premissa minime teneri neque temporibus preteritis alcaydum nostrum dicti castri fuisse in possessionem capiendi seu recipiendi dictas sarriatas palearum. Idcirco, declaramus seu etiam sentenciando pronunciamus serracenos vestros predictos alcaree de Benigafull ad dandum seu tradendum nobis seu alcaydo predicto ius palearum predictum nullatenus teneri de iusticia et per consequens ipsos in personis et bonis per dictum alcaydum ad presentandum seu dandum ius ipsum compelli non debere, immo ipsi a predictorum exaccione scilencium imponimus sempiternum. Mandantes serie huius dicto alcaydo sub pena centum morabatinorum auri aliisque officialibus nostris presentibus et futuris et eorum locatenentibus, quatenus declaracionem et pronunciacionem nostras huiusmodi teneant firmiter et observent et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua racione. In cuius rei testimonium presententem (sic) cartam nostram fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Data Valencie, quintadecima die septembris anno a Nativitate Domini millesimo .CCCº.· septuagesimo octavo.
Vidit Bernardus de Alpicato.
Iacobus de Castellione ex provisione facta in consilio per Bernardum de Alpicato, consiliarium et regis vicecancellarium. Probata.
21.
1378, setembre 25. València.
L’infant Martí, a precs de Joan de Pertusa, alcaid de la Vall d’Uixó, concedeix a un botiguer sarraí de l’alqueria de Benigafull tenir parada tant en el mercat setmanal com en la festa sarraïna de la Font, que té lloc una vegada a l’any, per a comprar i vendre com fins ara han fet els sarraïns de la dita alqueria en aquell mercat, cosa que se li havia prohibit. 49
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 77r.
Ioannis de Pertusa, militis. 50
Nos infans Martinus, illustrissimi domini Petri regis Aragonum filius et Dey (sic) gracia comes de Exerica et de Luna ac dominus civitatis Sugurbii, quia per alcaydiem nostrum Vallis de Uxone inibicio fiebat quoque serraceno tenderio alcaree de Benigafull, vestri dilecti nostri Iohannis de Pertusa, militis, ne dictus tenderius esset ausus estare in foro51 sive mercato quod tenetur semel in septimana qualibet in dicta valle de Uxone neque in die sive festo Fontis, quot (sic) seraceni consueverunt celebrare semel in anno, tamen fuerit per vos dictum Iohannem nobis humiliter suplicatum ut concessionem de predictis et subscriptis serraceno tenderiam (sic) vestro predicto facere dignaremur. Igitur, suplicacioni vestre predicte benignius inclinati necnon ob servicia per vos nobis prestita et que prestare speramus in futurum, Domino concedenti, tenore presentis concedimus vobis graciose ut52 tenderius alcaree vestre de Benigafull iam dictus posit et valeat esse in foro quod tenetur qualibet septimana in dicta valle, etiam die seu festo seracenorum nuncupato de la Font, quod tenetur semel in anno in dicta valle ut est dictum,53 et inibi suas merces et mercimonia negociare et vendere seu alia emere et negociare prout sibi videbitur faciendum et prout alii54 ad dictum forum seu diem Fontis venientes faciunt et facere consueverunt usquequaque. Mandantes serie huius alcaydo et procuratori nostro dicte Vallis de Uxone aliisque officialibus nostris presentibus et futuris et eorum locatenentibus quatenus concessionem et graciam nostram huiusmodi teneant et observent perpetuo55 et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua racione. In huius rei testimonium presentem cartam nostram fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Datum Valencie, vicessima quinta die sebtembris (sic) anno a Nativitate Domini . Mº.CCCº.LXXº. · octavo
Infans Martinus.
Dominus infans mandavit mihi Iacobo de Castellione.
22.
1378, novembre 4. València.
L’infant Martí lliura l’heretat de Famet Lopo, sarraí difunt d’Uixó, al seu fill, Famet Lopo per 1.000 sous, els quals han estat entregats a Jordi Joan, dispenser de l’infant, pel seu padrastre, anomenat Famet Alfaquí, que els havia obtingut dels béns del seu pare i de la seua mare. L’heretat estava en possessió de l’infant per certes raons que no especifica i comprenia unes cases, un hort, terres de pa i regadiu.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2068, ff. 11v-12r.
Infant en Martí etc. Com la heretat qui fo de Famet Lopo, serray de la vall nostra de Uxó, defunt, pare de tu, Famet Lopo, ara vivent, fos a nós adquisida per certes rahons e per ço ara, tu dit Famet Loppo, te sies avengut ab nós per mil sous e que·t jaquescam la dita heretat. Per tal, ab tenor de la present donam e relexam a tu, dit Famet Loppo, la heretat desús dita que fo del dit Famet Loppo, pare teu, situada en la dita Vall de Uxó, com són cases, ort et terres de pa, e aygua acostumada per regar aquelles dites terres; axí emperò, que tu e los teus hajes, tingues, posseexques e espletes la dita heretat ab les peytes e càrrechs acostumats, per dar, vendre, canviar e fer tes pròpries volentats de aquella com de cosa tua pròpria, per la forma e manera que·l dit Famet Loppo, ton pare, aquella te[ni]a e possehia, no contrastant qualsevol sentències per alcadís donades en contrari ne altres provisions ne manaments qualssevol. Manants per la present al procurador nostre general del Regne de València, alcayt e batle de Uxó, e altres officials nostres, presents e esdevenidors, e sos lochstinents, que la present donació e concessió nostra tenguen e serven e contra aquella no vinguen per alguna rahó. En testimoni de la qual cosa la present fer manam ab lo nostre segell pendent segellada. És cert, emperò, que Famet Alfaquí, serrahí de la dita Vall de Uxó, ton padraste, per nom seu ha donat e pagat al amat conseller e dispenser nostre en Jordi Johan, per nom de la nostra cort, los dits mil sous los quals dix que dels béns del dit pare teu e de ta mare los havia trets e haüts.
Dada en València, a quatre dies de noembre del any de la Nativitat de nostre Senyor .M.CCC.LXX.VIII.
Vidit Berengarius de Alpicat.
Iacobus de Castellione, mandato domini infantis facto per Georgium Iohannis, consiliarium et expensorem, mediante56 littera sua. Probata.
23.
1379, abril 5. València.
L’infant Martí atenent favorablement la súplica de Mafomet Abulpanig i Abdulaziz Muça, síndics i procuradors de l’aljama dels sarraïns d’Uixó suspèn el sindicat o document de venda signat amb Martí Llop d’Esparça, escuder, pel pagament dels 1.000 florins d’or d’Aragó censals i anuals i lliures de fadiga i lluïsme, però mantenint tot el dret emfitèutic, segons fur de València, deguts per aquella aljama al Martí Llop d’Esparça i pagadors en forma de 500 sous de Barcelona a partir de l’octubre del present any i altres 500 a partir de l’abril propvinent.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2068, f. 30r-v.
Nos infans Martinus etc., attendentes vos Mafometum Abulpanig et Abdulaziz Muça, ut sindicos et procuratores aliame sarracenorum Vallis de Uxone pro solvendis illis mille florenis auri de Aragonia in quibus nobis dicta aliama tenetur et ascritta existit, vendidisse vobis Martino Luppi d’Esparça, escutifero, quingentos solidos barchinonenses censuales, rendales et annuales sine laudimio et faticha sed cum omni alio pleno iure emphiteotico, recipienti57 eos secundum forum Valencie, solvendos vobis annuatim medietatem prima die mensis octubris proxime instantis anni subscripti et residuam medietatem prima die aprilis anni primo venturi et sic deinde annis singulis per soluciones et terminos supradictos, precio \videlicet/ sex milium solidorum monete prefate sub certis tamen penis, condicionibus talis et cautelis prout in instrumento publico dicte vendicionis, acto Valencie prima die mensis et anni subscriptorum per Bernardum Pelliceri, notarium publicum, hec et alia continentur. Prospicientes etiam per dictos sindicos et procuratores nobis humiliter supplicatum fuisse ut vendicionem suppradictam firmare et \etiam/ approbare de nostri benignitate assueta dignaremur. Igitur supplicationi eorum in hac parte benignius inclinati, tenore presentis nos dictus infans ut dominus58 vallis predicte vendicionem dictorum quingentorum solidorum cen[sua]lium et omnia et singula in dicto vendicionis instrumento contenta et etiam expressata vobis dicto emptori laudamus, approbamus et etiam confirmamus et eidem nostram impendimus auctoritatem pariter et decretum. Mandantes procuratori nostro generali in regno Valencie, alcaydo de Uxone aliisque officialibus nostris presentibus et futuris et eorum locatenentibus quatenus huismodi laudacionem et confirmacionem teneant firmiter et observent et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua racione. In cuius rei testimonium presentem carta nostram fieri iussimus nostro sigillo munitam.









