ФИЛОСОФИЯ ПРИРОДЫ. Трактаты о небе, причинности и душе

- -
- 100%
- +
CAP.2 De natura corporiscaelestis, quo pacto sit simplex, non compositum, non grave, neque leve: ac depluribus ipsius accidentibus
Perscrutandum est igitur de natura corporis caelestis, et quid intelligunt, cum dicunt ipsum esse simplex, et non compositum, et ipsum esse neque grave, neque leve. Dicamus igitur quomodo illud corpus non componitur ex materia, et forma, sicut generabilia, et corruptibilia componuntur. Nulla enim potentia est in eo omnino: omne enim, in quo est potentia, non est potentia, nisi ad duo contradictoria, scilicet potentia, quae est in substantia. Et manifestum est etiam quod forma corporis est alia a natura animae.
Forma, qua movetur, non est generis formarum quatuor elementorum: quoniam, si esset aliquid genus illarum, esset grave, aut leve, et moveretur ex se per accidens, ut declaratum est in Octavo Physicorum. Remanet igitur ut natura eius sit natura animae. Sed, quando nos inspexerimus animalia, quae sunt hic, inveniemus duo principia duorum motuum, quorum alterum principium motus recti, scilicet motus ad inferius, aut ad superius, et secundum est principium motus localis processivi. Et invenimus motum istum esse contrarium motui declinationis essentialis, qui est in eo. Et ideo accidit ei sessitudo, et cogitur ad quietem. Unde necesse est ut principium motus caelestis corporis sit generis animae tantum: et quod motus, quem habet circulariter, sit motus proprius animae, secundum quod est anima. Et, cum ita sit, sequitur quod illa natura est anima, et facit ipsum esse corpus neque leve, neque grave, et moveri circulariter.
Et animali, quod est hic, contingit non moveri circulariter, nisi quia eius anima constituitur per corpus, quod movetur motu recto, et sic opponit declinatio hic. Sed, quia anima, quae est in corpore caelesti, non est innata moveri circulariter ab eo, quod est innatum circulariter moveri, quia non est anima in eo, ut in corpore gravi aut levi, cum ipsum moveatur ex se ab anima, ideo animam habet tantum, et non habet aliud principium. Et, quia movetur circulariter, scimus quod proprium illius animae, secundum quod est anima, est movere circulariter. Natura igitur istius corporis non est, nisi natura animae moventis in loco.
Sed, quia natura est compositum sine dubio ex movente, et moto, et necesse est movens, et motum esse diversa, necesse est considerare de natura illius corporis. Et, quia declaratum est hoc corpus esse ingenerabile, et incorruptibile, apparet quod est necesse ut sit corpus simplex, non compositum ex materia, et forma. Et, quia est individuum demonstratum, et ens demonstratum in actu, et habens unam figuram in actu, et omnia ista sunt in corpore propter materiam, et sunt in materia propter formam, necesse est ut hoc corpus caeleste sit materia animalium caelestium, quae moventur circulariter ex se, et ut sit perfectius modis ceteris materiae. Et hoc, quia non est in eo potentia, nisi potentia in loco, et de motu locali nobilior omnibus, scilicet circularis, quemadmodum habet nobilissimam, et perfectissimam figuram, scilicet sphaericam.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «Литрес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на Литрес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.



